monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XLVII.De peremptione Iuliani. <<<    

Cassiodorus, 6, CAPUT XLVIII.Quae magiae post mortem eius inventae sint.

1 Post cuius mortem eius magiae compertae sunt. Carra namque civitas est hactenus impietatis eius reliquias habens. Per hanc iter agens, quoniam per Edessam propter piae religionis cultum transire noluerat, in templum quod a paganis colitur est ingressus. Ubi dum quaedam cum suis consortibus sacrilegia celebrasset, ianuas et claustra disposuit, et quosdam ibi milites observare praecepit, ut interius nullus accederet, donec ipse remearet.
2 Cumque mortuus fuisset, et impio pium successisset imperium, ingredientes in templum invenerunt mira principis simulacra, eiusque sapientiam et famosissimam pietatem. Viderunt enim mulierem capillis appensam, extensas habentem manus, cuius uterum aperuerat, ut Persarum victoriam in iecore eius inspiceret. Hoc ergo scelus in Carris inventum est.
3 Verum in Antiochia plurimas arcas in palatio humanis aiunt capitibus plenas fuisse compertas, et innumera in puteis demersa corpora mortuorum. In qua urbe, dum eius nuntiatus fuisset interitus, publicam cuncti habuere festivitatem; et non solum in ecclesiis et sepulturis martyrum exsultabant; sed etiam in theatris crucis victoriam praedicabant, cum sacerdotibus exsultantes [ed. Niv. et Frob., illius magiae insultantes]. Ego autem etiam clamorem favoris eorum hic ponere necessarium iudicavi, ut etiam apud posteros haec memoria reservetur.
4 Communiter enim clamabant omnes: Maxime fatue, ubi sunt tua vaticinia? Vicit Deus et Christus eius. Hic ergo libri terminus, est habendus, ne pio imperio impietatis potentia copuletur. [THEODORETUS, lib. III, cap. 21 et 22; edit. Christ. Vales. cap. 26 et 27, p. 147.]
Cassiodorus HOME

bav823.260 bav824.188 bnf1603.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik